- LANGI
- LANGIapud Aldhelmum.Loth quoque, qui langos sonleratos vixerat inter,Hospes hospitibus praebens umbracula tecti:homines sunt malae vitae et profusae libidinis; quos paulo post eadem de re agens, scortatores nominat et cinaedos:Cum scortatore: et molles forte cinaedos,Qui Sodomae facinus patrabant more nefando,Caerula fulmineis torreent fulmina flammis.Iidem nempe cum iis, quos tricones vocat Iul. Capitolin. in Vero Imp. Graeci ἀχρήςτους. nulli rei bonae homines. Glossae, trico, ἀχρεῖος, ἔκλυτος, λαγγών. Eaedem Cessator. λαγγὼν. Itaque, qui nihil habent quod agant, homines desides et male feriati, isthoc nomine nuncupantur et Langones ac Langi dicebantur. Salmas. Not. ad Capitolin.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.